- CURSUS Vehicularius
- CURSUS Vehiculariusidem cum Publico: quâ generali appellatione rhedae, cisia, veredi, angariae, et omnia, quae in cursu publico usurparentur, sive vehicula, sive animalia, compreheriduntur. Divisus in velocem et clabulartum, quô nomine angarias venisse, visum est. Claud. Salmas. ad Capitolin. in Antonino Pio, c. 12. Sed et ad Cursum naves adhibitae, ut infra videbimus voce Dronmones. Vide quoque infra Posta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.